Transkription:
XX. De temperamendo dominorum. XXX. De indumento a..orum Dei et insidiis diabuli et
comutatione adversus potestatis. XXXI. De fidelitate et ministerio Thitici.
Explicunt tituli, incipit argumentum. Epphesi sunt
Assiam, in accepto verbo veritatis perstiterunt
in fide. Hos conlaudat apostolus, scribens eis a Roma
de
car-
cere.
qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu. Gratia vobis, et pax
a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui be-
nedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit
nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et inmaculati in con-
spectu eius in caritate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum
in ipsum; secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae
gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto. In quo habemus
redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias
gratiae eius, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et pruden-
tia; ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum be-
ne placitum eius, quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis tem-
porum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso; in quo etiam sor-
te vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium volun-
tatis suae; ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo; in quo